HADEMARIUM

HADEMARIUM
HADEMARIUM
opp. Germ. in Weteravia, cum tit. Princ. gentis Nassoviae, probe Lanum fluv. 4. leuc. a Confluentiis in Ort. 7. a Moguntia Bor. Rivo Albi alluitur, vieo quam opp. vicinior cum esset, diligentiâ Ioh. Ludovici Com. Nasloviae, in Urbis splendorem erecta est, qui ibidem arcem magnificam exstruxit; cum Monasterio duplici, Iesuitarum et Franciscanorum. Templum vero Cathedrale, trium quondam Dynastarum, Hassiae, Trevirorum et Nassoviae, qui Hadamariam divisis partibus regebant, coniunctâ operâ et sumptu est conditum. Fuit autem praefatus Ioh. Ludovicus fil. quintus Ioh. senioris, nat. A. C. 1590. et divisione hereditatis inter fratres factâ, Hadamariam cum Ellaria est sortitus: quibus postea Megerskirchae dominium, et alia quaedam, accessêrunt. Ipse A. C. 1629. Viennae ad Pontificiam Religionem transiit, inde in Consilium Aulicum Imp. receptus A. C. 1636. aurei Velleris dignitatem obtinuit, A. C. 1647. tandem inter Imperii Principes a Ferdinando III. Imp. assumptus, A. C. 1650. Quod ornamentum, ut Nassoviae nomen supra antiquam dignitatem extulit, ita Hadamariensem lineam, singulari tum praerogativae luce affudit, Cyr. Lentulus Principum Nassov. Geneal. Obiit A. C. 1653. ex Ursula Lippiensi, quae exstincta est, pater Mauritii Henrici, nat. A. C. 1626. (cui uxor obtigit Ernestina Nassovia) Hermanni Ottonis (nat. A. C. 1627. θ A. C. 1661. Canonici Coloniensis et Argentinensis) Philippi Ludovici (nat. A. C. 1628. θ A. C. 1629.) Ioh. Ernesti (nat. A. C. 1631. Den. 1651. Canon. Coloniens. et Argentin.) Anselmi Ferdinandi (nat A. C. 1637. sed brevi Mortui) Franc. Bernardi (nat. A. C. 1637. Canonici Coloniensis etc.) ut Ioh. Ludovicum (nat. A. C. 1623. θ A. C. 1624.) et Simonem Ludovicum (nat. A. C. 1624. θ A. C. 1628.) praeteream: praeter filias complures, Iohannam inprimis Elisabetham (quae nat. A. C. 1619. nupsit Friderico Princ. Anhaltino Defuncto A. C. 1647.) et Sophiam Magdalenam (nat. A. C. 1621. uxorem Ludovici Henrici Princ. Nassoviae, Den. A. C. 1658.) qui omnes, Principes et Comites Nassoviae etc. Lineae Dillenburgicae rami Hadamarensis. Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Eur. Part. I. p. 59.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • HADAMARIA — seu Hademaria, vide Hademarium …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”